- ELOGIUM
- ELOGIUMTertulliano Apolog. c. 11. et Suet. in Calig. appellatur titulus criminis, qui ad crucem damnatis praeferri vel iis apponi, aut ipsi cruci inscribi fuit solitus. Romanâ voce Titulus, quâ et Ioh. c. 19. v. 19. usus est. Atque item Nonnus, in hoc caput.Γράμμὰ τόπερ καλέουσι Δατινἰδι Τίτλον ἐωῆ.Matth. c. 27. v. 37. αἰτίαν bene ac signanter vocat: Glossae vett. αἰτία, causa. materia, titulus. Eaedem Latinae; Titulus ἐλέγχιον. Latini etiam pro causa. Ut Ovid. Heroid. Ep. 7. Dido Aeneae. v. 76Te satis est titulum mortis habere mee.Ε᾿πιγραφὴ τῆς αἱτίας dicitur Marci c. 15. v. 26. et simpliciter Ε᾿πιγραφὴ Lucae. c. 23. v. 38. Hoc Elogium itaque, seu Titulus, ut dictum, aliquando praeferebatur damnatis, ut docet Suet. in Calig. c. 38. Praecedente titulo, qui causam poenae indicaret, per coetus epulantium circumducitur. Sic Euseb. l. 5. c. 1. de Attalo Martyre loquens: Περιαχθεὶς, inquit: κύκλῳ τȏυ ἀμφιθεάτρου, τίνακος αὐτὸν προαγοντος εν ᾧ ἐγίγραπτο Ρ῾ωμαϊςὶ, Οὗτος ἐςιν Α῎τταλος ὁΧριςιανὸς: Circumactus per Amphithcatrum tabellâ ipsum praeeunte, in qua Latine seriptum, HIC EST ATTALUS CHRISTIANUS. Aliquando appendebatur iis vel apponebatur: ut iterum Suet. in Domit. c. 10. Patremfamilias detractum e spectaculis in arenam canibus obiecit, cum hoc titulo: IMPIE LOCUTUS PARMULARIUS. Ibid. c. 23. in Iulio c. 59. Nonnunqam in capite crucis seribebatur, quod factum, cum SERVATORIS crucifixi capiti superascribi iussit Pilatus: IESUS NAZARENUS REX IUDAEORUM. Saepe tamen neglecto aut sproto Elogio contenti Superdictione fuôrunt, i. e. ut Praeconis praeeuntis voce populo id nuntiaretur. Vide Iust. Lips. de Cruce l. 2. c. 11. et Thom. Godwyn. Anthologiae Rom. l. 3. s. 3. c. 4. Sed et Elogium dicebatur epigraphe stelarum sepulchralium. Vide ibi. Imo Elogium in genere nihil est aliud, quam titulus causae, brevis explicatio, praefatio. Hinc de Calig. Suet. c. 24. tres gladios in necem suam praeparatos Marti uliori, addito elogio, consecravit etc. Ex Graeco ἐλλόγιον, quod proprie notabat setiptionem, causam pecuniae expensae continentem, sive praesationem summae, quae in rationes referebatur. Quaoumque enim de causa pecuniam expendissent Vett. id in rationes referebant, singulis summis titulo seu elogio praeposito, unde constaret impensae ratio. Cuiusmodi ἐλλογίου, exemplum et formula est in illo. Vesp. c. 22. apud eundem, Vespasiano adamato HS. CCCC. Item illo ex rationibus Periclis, exagitato a Comicis, Εἰς τὸ δέος ἠνάλωσα τοσοῦτον. Hinc ἐλλογίζεςθαι, inferre rationibus cum indicatione cause, Lat. imputare etc. Vide Casaub. ad Suet. Iulio. c. 48. adde Iul. Caes. Scalig. Poetic. l. 3. c. 40. De elogiis vero cusiodiarum, eidem Suet. memoratis, supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.